monumenta.ch > Servius > 34 > 42 > 180 > 36 > 54 > 73 > 821 > 89 > 56 > 37 > 47 > 28 > 43 > 49 > 39 > 50 > 195 > 16 > 518 > 11 > 57 > 675 > 17 > 315 > 568 > 43 > 102 > 621 > 55 > 118 > 69 > 673 > 216 > 63
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 63

1 torva leaena lupum s. Theocriti sunt isti versus.
2 et bene se revocat ad rusticas comparationes, paene enim fuerat lapsus dicendo 'Pallas quas condidit arces'.
3 'leaena' autem dictum est sicut dracaena.
4 et quod ait 'torva leaena lupum sequitur' verum est: nam necesse est ut veniente lupo adventus agnoscatur leonis.
Servius HOME

bav1646.15 bnf7960.33 med221.20