monumenta.ch > Servius > 856 > 59 > 403 > 49 > 34 > 47 > 63 > 46 > 60 > 24 > 67 > 28 > 55 > 30 > 43 > 36 > 44 > 40 > 72 > 68 > 52
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 51 <<<     >>> Ad v. 53

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 52

1 castaneasque nuces bene speciem addidit dicens 'castaneas': nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
2 mea quas amaryllis amabat ne eas viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata; nam apud illam in ingenti fuerunt honore.
Servius HOME

bav1646.14 bnf7960.33 med221.19