monumenta.ch > Servius > 830 > 51 > 690 > 751 > 413 > 243 > 15 > 169 > 233 > 21 > 54 > 11 > 69 > 31 > 18 > 57 > 511 > 27
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 26 <<<     >>> Ad v. 28

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 27

1 si numqvam fallat imago nulla enim res ita decipit, quemadmodum imago: nam et in speculo contraria ostendit universa, et in aqua remum integrum quasi fractum videmus: quod etiam Cicero in Tusculanis plenius docet.
2 'te' autem 'iudice' ac si diceret, qui meam respuis pulchritudinem.
Servius HOME

bav1646.13 bnf7960.32 med221.18