monumenta.ch > Servius > 65 > 32 > 35 > 413 > 690 > 15 > 21 > 367 > 54 > 45 > 11 > 69 > 31 > 18 > 57 > 27 > 17 > 66 > 35 > 50 > 70 > 25
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 24 <<<     >>> Ad v. 26

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 25

1 nec sum adeo informis verecunde suam commemorat pulchritudinem: sic Cicero in Caeliana "ut eum paeniteat non deformem esse natum", nam pulcherrimum voluit dicere.
2 in litore vidi cum p. v. s. m. negatur hoc per rerum naturam posse fieri; sed Theocritum secutus est, qui hoc dicit de Cyclope.
3 sed illic est excusatio, vel quia ingentem habet oculum Cyclops, vel quia filius Neptuni est.
4 unde quia ait 'in litore', volunt quidam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse: quam rem illud excludit 'cum placidum ventis staret mare'.
5 sed ideo in mari imago non cernitur, quia non stat: quod si stet, potest etiam nobis imaginem reddere.
Servius HOME

bav1646.12 bnf7960.32 med221.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik