monumenta.ch > Servius > 65 > 32 > 35 > 413 > 690 > 15 > 21 > 367 > 54 > 45 > 11 > 69 > 31 > 18 > 57 > 27 > 17 > 66 > 35 > 50 > 70 > 25 > 169 > 233 > 26 > 58 > 61 > 23
    >>> Ad v. 24

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 23

1 lac mihi non aestate novum n. f. d. multo melius quam Theocritus; ille enim ait τυρὸς δ' οὐ λείπει μ' οὔτ' E)N QE/REI OU)/T' E)N O)PW/RH|.
2 sed caseus servari potest, nec mirum est, si quovis tempore quis habeat caseum; hoc vero laudabile est, si quis habeat lac novum, id est colustrum.
3 quod neutri generis est; nam feminini esse penitus non potest.
4 sane hunc versum male distinguens Vergiliomastix vituperat 'lac mihi non aestate novum, non frigore: defit', id est semper mihi deest.
Servius HOME

bav1646.12 bnf7960.32 med221.18