monumenta.ch > Servius > 45 > 76 > 27 > 77 > 511 > 64 > 628 > 537 > 511 > 79 > 57 > 433 > 71 > 18 > 413 > 84 > 80 > 89 > 31 > 69 > 73 > 35 > 48 > 604 > 99 > 52 > 68 > 233 > 128 > 85 > 413 > 151 > 72 > 40 > 545 > 82 > 11
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 10 <<<     >>> Ad v. 12

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 11

1 alia serpyllumque herbas calidas, quae aestum repel lunt: nam, ut etiam Plinius dicit in naturali historia, "omnis medicina aut a contrario aut a simili quaeritur": unde etiam calor potest aut frigore aut alio calore depelli.
2 hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se iturum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri".
3 sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt: in multis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus: inde est pro herpyllo 'serpyllum', pro hex 'sex', pro hepta 'septem'.
4 rapido aestv vehementi, ferventi.
5 'fessis' autem vel aestu vel labore.
Servius HOME

bav1646.11 bnf7960.32 med221.17