Serenus Sammonicus, Medicinalis, LXIII. Verrucis tollendis
| 1 | interdum existit turpi verruca papilla: |
| 2 | hinc quondam Fabio verum cognomen adhaesit, |
| 3 | qui solus patriae 'cunctando restituit rem'. |
| 4 | Id poterit vitium sanguis curare lacertae, |
| 5 | aut urina canis cum terra inducta madenti, |
| 6 | aut herbae sucus quae lactea nomine fertur. |
| 7 | Est tithymallus item tali satis apta medelae. - |
| 8 | Si rupta inmensos fundit verruca cruores, |
| 9 | purpureo triti cineres de vellere prosunt, |
| 10 | quod fuerit vero conchyli sanguine tinctum. |