Serenus Sammonicus, Medicinalis, LX. Venenis prohibendis
| 1 | ut tutus fias infestae fraude novercae |
| 2 | vel quicunque tuo carpetur lividus auctu, |
| 3 | non expectatis eat obvia cura venenis. |
| 4 | Ante cibos igitur iuglandis fetus edatur. |
| 5 | Produnt electri variantia pocula virus. |
| 6 | Praeterea coctae querno cum cortice lymphae |
| 7 | conveniunt potu demersave ficus olivo. |
| 8 | Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum. |
| 9 | Antidotos vero multis Mithridatia fertur |
| 10 | consociata modis; sed Magnus scrinia regis |
| 11 | cum raperet victor, vilem deprendit in illis |
| 12 | synthesin et vulgata satis medicamina risit. |
| 13 | Bis denum rutae folium, salis et breve granum |
| 14 | iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus: |
| 15 | haec oriente die parco conspersa Lyaeo |
| 16 | sumebat, metuens dederat quae pocula matri. |