Serenus Sammonicus, Medicinalis, LIX. Combusturis igne vel frigore
| 1 | sunt diversa quidem mala frigoris atque caloris, |
| 2 | sed tamen amborum simili nocet ulcere virus: |
| 3 | illa quoque usta putes quae sunt nive laesa rigente. |
| 4 | Conversa in cinerem platani pila curat utrumque. |
| 5 | At vero ambustum flammis, qui candidus ovi |
| 6 | sucus inest, penna inductus sanare valebit. |
| 7 | Aut tu sucosae cinerem perducito lanae; |
| 8 | aut vivam ex oleo veteri componito calcem; |
| 9 | hordea vel franges atque ovi candida iunges, |
| 10 | adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae. |
| 11 | Vtere praeterea, pariter sevumque capellae |
| 12 | iunge, chelidoniis ac sic line vulnera sucis. |
| 13 | Quodque rigens ussit glacies, axungia simplex |
| 14 | mulcet et ex facili grata est medicamine cura. |