monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19 > 11 > 38 > 28 > 59 > 43 > 27 > 55
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, LIV. Aegris somno adsciscendo <<<     >>> LVI. Comitiali morbo depellendo

Serenus Sammonicus, Medicinalis, LV. Lethargiae expellendae

1 diximus hanc sortem miseris mortalibus esse,
2 ut saepe inter se mala sint contraria morbi.
3 Denique nonnunquam somno sic membra gravantur,
4 ut coniungatur leto sopor altus acerbo.
5 Ergo levi flamma torrentur cornua caprae,
6 quo nidore gravem dispellunt lumina somnum.
7 Aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur,
8 quae teritur prius et vino confusa liquescit.
9 Conveniunt acidis euphorbia mixta fluentis,
10 gramina vel rutae, gemina si nare trahantur.
11 Quidam dira iubent; septeno cimice trito
12 ut vitientur aquae cyathusque bibatur earum:
13 haec potiora putant quam dulci morte perire.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.99 bnf4839.47 bnf8454.50 bnf9347.57 csg44.322