Serenus Sammonicus, Medicinalis, LII. Fracturis vel luxis sanandis
| 1 | infandum dictu cunctis procul absit amicis, |
| 2 | sed fortuna potens omen convertat in hostes. |
| 3 | Vis indigna novo si sparserit ossa fragore, |
| 4 | conveniet cerebrum blandi canis addere fractis, |
| 5 | lintea deinde superque indutas nectere lanas, |
| 6 | saepius et sucos conspargere pinguis olivi: |
| 7 | bis septem credunt coalescere cuncta diebus. |
| 8 | Aut veteri Baccho caprae fimus inde petulcae: |
| 9 | hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum. |
| 10 | Si vero caput infestus colliserit ictus, |
| 11 | ex oleo necti vestis debebit Arachnes: |
| 12 | nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire. |
| 13 | Quod si luxa suo decedent membra tenore, |
| 14 | urere femineos crines ac iungere sevum |
| 15 | congruet ac tali medicamine mota ligare. |
| 16 | Aut malvam ex pingui tritam apposuisse iuvabit. |
| 17 | At si conclusum servabit tibia vulnus, |
| 18 | stercus ovis placidae iunges adipesque vetustos, |
| 19 | pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi. |