monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, L. Cottidianae typo remediando <<<     >>> LII. Fracturis vel luxis sanandis

Serenus Sammonicus, Medicinalis, LI. Hemitritaeo depellendo

1 mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos
2 vulgatur verbis; hoc nostra dicere lingua
3 non potuere ulli, puto, nec volvere parentes.
4 Inscribes chartae quod dicitur abracadabra
5 saepius et subter repetes, sed detrahe summam
6 et magis atque magis desint elementa figuris
7 singula, quae semper rapies, et cetera figes,
8 donec in angustum redigatur littera conum:
9 his lino nexis collum redimire memento.
10 Nonnulli memorant adipem prodesse leonis.
11 Coralium vero si cocco nectere velis
12 nec dubites illi veros miscere smaragdos,
13 adsit baca teres niveo pretiosa colore:
14 talia languentis conducent vincula collo
15 letalesque abiget miranda potentia morbos.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.96 bnf4839.46 bnf8454.49 bnf9347.56 csg44.321

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik