monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 48
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XLVII. Subitaneo dolori, febri atque ostocopo <<<     >>> XLIX. Tertianae typo remediando

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLVIII. Quartanae typo remediando

1 nec tu crede levem dilato tempore febrem,
2 quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat:
3 letali quoque grassatur quartana calore,
4 ni medicas adhibere manus discamus et herbas.
5 Alia non pudeat terno cum cimice trita
6 et diluta mero mediis haurire diebus;
7 aut teneram iecoris murini ducere fibram,
8 quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi.
9 Mira est apsinthi cum simplice potio Lympha.
10 Sume tribus digitis adprensum semen anesi,
11 tantundem marathri nec mulsum desit aceti,
12 in cuius cyatho praedicta salubriter hauris.
13 Maeoniae Iliados quartum suppone timenti,
14 aut leporis trepidi diluta coagula trade.
15 Prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor.
16 Quidam etiam miranda ferunt, veniente calore
17 iurantes ludum Veneris munusque petendum.
18 Sed prius est oleo parvas fervescere ranas
19 in triviis illoque artus perducere suco.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.95 bnf4839.45 bnf8454.49 bnf9347.56 csg44.320

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik