Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLVI. Ictibus scorpii et morsibus muris caeci
| 1 | sunt minimae specie, sed dirae vulnere pestes, |
| 2 | quae magis in tenui latitantes corpore fallunt, |
| 3 | scorpius ut gravis est et araneus: haec mala semper |
| 4 | captant securos multa iam nocte sopores. |
| 5 | Et documenta dedit nobis prostratus Orion, |
| 6 | magna quod exiguis perimantur saepe venenis. |
| 7 | Quod si vulnus atrox incussit scorpius ardens, |
| 8 | continuo capitur; tunc digna caede revulsus |
| 9 | vulneribusque aptus fertur revocare venenum. |
| 10 | Aut calidis pelagi lymphis loca laesa foventur. |
| 11 | Sive meri potu dissolvitur improba pestis. |
| 12 | Ad cunctos autem morsus ictusque minorum |
| 13 | caseus aptus erit pavidae de lacte capellae |
| 14 | cumque hoc absumi debebit origanus herba: |
| 15 | haec duo mirificis curabunt icta medelis. |
| 16 | Nec non fenuculo calidum adnectetur acetum |
| 17 | aut vivum sulphur sicci cum faece Lyaei. |
| 18 | Exiguo piperis cerebrum conspargito galli, |
| 19 | quo lita sanescent depulso membra dolore. |
| 20 | Sin autem muris nocuit violentia caeci, |
| 21 | quae sola signavit volvendis orbita plaustris, |
| 22 | inline: mira datur vili de pulvere cura. |