Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLV. Serpentium morsibus et <ad> viperae virus excludendum
| 1 | cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae, |
| 2 | fulmine non gladii, volucris nec felle sagittae |
| 3 | quam cito vipereo potis est affligier ictu. |
| 4 | Quare aptam dicamus opem sucosque medentes. |
| 5 | Quae nocuit serpens, fertur caput illius apte |
| 6 | vulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa |
| 7 | ut Larissaea curatur Telephus hasta. |
| 8 | Proderit et caulem cum vino haurire sabuci |
| 9 | aut coctum raphani librum tritumque ligare |
| 10 | sive etiam celsa folium do mole cupressi. |
| 11 | Manabit lactens caprifici sucus opellam. |
| 12 | Aut tithymallus atrox vulnus contrita perunguet. |
| 13 | Carduus est nondum doctis fullonibus aptus: |
| 14 | ex illo radix tepido potatur in amni. |
| 15 | Cervino ex fetu diluta coagula vino |
| 16 | sumuntur, quae res membris agit atra venena |
| 17 | aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei |
| 18 | Vettonicaeve leves, gallinae aut iura vetustae. |
| 19 | Si vero horrendum vulnus fera iecerit aspis, |
| 20 | urinam credunt propriam conducere potu: |
| 21 | Varronis fuit ista senis sententia. Nec non, |
| 22 | Plinius ut memorat, sumpti iuvat imber aceti. |
| 23 | Dicendum et quae sit praecox medicina timenti; |
| 24 | cautio namque potest diros praevertere morsus. |
| 25 | Si iecur exsectum tardo de vulture portes, |
| 26 | erucis aut si totos perduxeris artus, |
| 27 | quas prius attritas vehementi adspargis aceto. |
| 28 | Aut tu cervina per noctem in pelle quiesces |
| 29 | aut genere ex ipso dentem gestabis amicum. |
| 30 | Toxica praetera qua sint pellenda medella, |
| 31 | expediam: sanguis poterit prodesse caninus, |
| 32 | qui facili potu antidotus imitatur honestas. |
| 33 | Vis et mirificos cautus praediscere odores, |
| 34 | accensis quibus arcetur taeterrima serpens? |
| 35 | Aut styracem torres aut diri vulturis alam |
| 36 | vel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae. |