Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLIII. Vulneribus quibuscumque casibus factis
| 1 | quam magna humanae mala pondera condicionis! |
| 2 | Tam multae innumeri species mihi vulneris adsunt, |
| 3 | ut nequeam proprias cunctis adscribere curas. |
| 4 | Isdem igitur monitis casus sanabimus omnes, |
| 5 | sic tamen ut nullus medicinam luserit error. |
| 6 | Ergo, modus quicunque obtinget vulneris atri, |
| 7 | contritus cum melle dabit medicamina bulbus |
| 8 | herbaque quae nomen foliis de mille recepit, |
| 9 | appositu prodest adipi permixta vetusto. |
| 10 | Sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo |
| 11 | ambustaeve cinis complebit vulneris oras, |
| 12 | concludet vero vel frons vel ramus ab ulmo. |
| 13 | At sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix. |