Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLII. Vulneribus ferro aut verberibus factis
| 1 | naturae vitiis medicas obiecimus artes, |
| 2 | nunc et fortunae iaculis obsistere par est. |
| 3 | Si cui forte chalybs teneros violaverit artus, |
| 4 | necte adipes vituli simul et tritam chamecisson |
| 5 | nec pudeat luteae stercus perducere porcae. |
| 6 | Sin autem saevo laceratum est verbere corpus, |
| 7 | tum lixiva cinis ceras dissolvit et ova |
| 8 | admixtoque oleo vibices comprimit atras. |
| 9 | Si vero infrenus manat de vulnere sanguis, |
| 10 | purpura torretur conchyli perlita fuco, |
| 11 | huius et atra cinis currentem detinet undam. |
| 12 | Verrucae quoque desectae frenare cruorem |
| 13 | dicitur ambustus Tyrio de vellere pulvis. |
| 14 | Praeterea nimios reserati vulneris amnes |
| 15 | feniculi cinis adstringit vel fimbria porri. |
| 16 | Sive fimus manni cum testis uritur ovi |
| 17 | et reprimit fluidos miro medicamine cursus. |