Serenus Sammonicus, Medicinalis, XLI. Podagrae depellendae
| 1 | quaedam etiam rabidae medicamina digna podagrae, |
| 2 | cui ter tricenas species Epidaurius ipse |
| 3 | dixit inesse deus? Requiem tamen indere morbo |
| 4 | fas erit et tristem saltem mulcere dolorem. |
| 5 | Ergo age et abreptam salicis frondemque librumque |
| 6 | cum vino tere, tum contractos perline nervos. |
| 7 | Aut cum prima mali sese ostentabit origo, |
| 8 | fervida non timidis tolera cauteria plantis |
| 9 | seminecisve hirci reserato pectore calces |
| 10 | insere: sic dirae reprimes primordia pestis. |
| 11 | Aut si corruptus persederit altius umor, |
| 12 | trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo, |
| 13 | panibus et teneris, cohibebitque addita questus. |
| 14 | Parva sabucus item, hircino conlita sevo, |
| 15 | triticeaeque acido manantes amne farinae, |
| 16 | aut nitido ranae decoctum viscus olivo |
| 17 | sive chelidoniae sucus sale mixtus aceto. |
| 18 | Sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis. |
| 19 | Non audita mihi fas sit, sed lecta referre: |
| 20 | hoc quidam rabidus morbo per tempora messis |
| 21 | vicino plantas frumenti pressit acervo |
| 22 | evasitque gravem casu medicante dolorem. |