Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXXIX. Panoi vomicae et strumae depellendis
| 1 | sunt alii, quos dira movet natura, tumores |
| 2 | non minus horrendi, sed non ita perniciosi, |
| 3 | vomica qualis erit vel eidem proxima quaedam. |
| 4 | Simplice resina miscebimus hordea tunsa |
| 5 | et mulsos amnes et purgamenta columbae: |
| 6 | his bene decoctis languentia membra foventur. |
| 7 | Mollis odorato faba iungetur coriandro: |
| 8 | proderit appositum mollitque aperitque tumorem. |
| 9 | Aut de phasganio radix decocta palustri, |
| 10 | quae salis admixto tundetur condimento; |
| 11 | proderit et mansum quod traxeris arbore viscum. |
| 12 | Gramen hyoscyami cerae sevoque vetusto |
| 13 | concilia mixtisque locos perduce dolentes. |
| 14 | Exercere etiam iusserunt corpora prisci. |
| 15 | Ovum defundes in fictile, deinde putamen |
| 16 | marrubii suco implebis, post melle liquenti |
| 17 | omnia consociata tepenti prospera potu |
| 18 | sumuntur: reserantque malum purgantque levantque. |