monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29 > 35
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXXIV. Pilis quibus<cum>que internecandis <<<     >>> XXXVI. Ischiae et articulari morbo

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXXV. Omnibus obscaenis medendis

1 dicendum et quae sit membris medicina pudendis.
2 Languidus antiquo purgatur penis Iaccho
3 ac super inlinitur fecundae felle capellae.
4 Mane novo myrti frondes commandere prodest
5 qui dolet, atque illas in vulnus despuat ipsum.
6 Faece etiam vini genitalia lauta levantur,
7 et tumidos testes Nereia lympha coercet
8 vel bulbi ex mulso vel cera inmixta cupresso
9 aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis.
10 Ramicis inmensum fertur cohibere tumorem
11 far madidum lymphis et feralis fronde cupressi,
12 unde etiam potu frons haec memoratur amica.
13 Sin autem existet duratis glandibus inguen,
14 proderit induci cocleas cum melle minutas.
15 Obscaenos si pone locos nova vulnera carpent,
16 horrentum mansa curantur fronde ruborum.
17 At si iam veteri succedit fistula morbo,
18 mustelae cinere immisso purgabitur ulcus,
19 sanguine vel ricini, quem bos gestaverit ante.
20 Herba chelidoniae fertur cum melle mederi
21 herbaque cum sevo foliis de mille vocata.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.86 bnf4839.41 bnf8454.56 bnf9347.54 csg44.317