Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXXIV. Pilis quibus<cum>que internecandis
| 1 | mobilis hirsutas horret lascivia saetas |
| 2 | et gaudet rapto nudari flore pilorum. |
| 3 | Sed bona nonnumquam vellendi causa videtur, |
| 4 | corpora cum relevat ratio manifesta salutis. |
| 5 | Namque oculos infesta pilorum tela lacessunt, |
| 6 | quodque illis dederat vallum natura tuendis, |
| 7 | inde inimica seges proprios desaevit in orbes. |
| 8 | Ergo locum crinis vulsi continge cruore |
| 9 | quem dat avis, tremulis simulat quae pellibus alas, |
| 10 | sanguine vel ricini, quem nigro de cane velles. |
| 11 | Praeterea quascunque voles avertere saetas |
| 12 | atque in perpetuum rediviva obcludere tela, |
| 13 | corporibus vulsis saniem perducito ranae, |
| 14 | sed quae parva situ est et rauco garrula questu. |
| 15 | Nec non e stagnis cessantibus exos hirudo |
| 16 | sumitur et vivens Samia torretur in olla: |
| 17 | haec acidis unguit permixta liquoribus artus |
| 18 | evulsamque vetat rursus procrescere silvam. |