monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29 > 35 > 9 > 78 > 33 > > 3 > 8 > 1 > 32
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXXI. Vessicae et calculo purgando <<<     >>> XXXIII. Profluvio cuiuscunque sanguinis et matrici

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXXII. Conceptioni et partui

1 inrita coniugii sterilis si munera languent
2 nec subolis spes est multos iam vana per annos
3 (femineo fiat vitio res necne, silebo:
4 hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti) -
5 sed natura tamen medicamine victa potenti
6 saepe dedit fetus studio curante paratos.
7 Aut igitur leporis consumit femina vulvam
8 aut, ovis in stabulis fractas cum ruminat herbas,
9 pendentem spumam molli deducit ab ore
10 atque illam meminit mixto potare Falerno.
11 Mercurialis item capitur communiter herba,
12 si cubitum noctu coniunx festinat uterque.
13 Atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum,
14 ut facili vigeat servata puerpera partu,
15 dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules.
16 Aut qui olim menses minus octo moratus in alvo est
17 inrumpit thalamos et nexus solvit inertes...........
18 Repente pulei <potus> quoque amico convenit imbre,
19 cuius opem veram casus mihi saepe probarunt.
20 Quin etiam stercus supponunt vulturis atri,
21 sentiat ut minime partus quam proximus urget.
22 Ova etiam rutae et fragili miscentur anetho,
23 quae diluta levi Baccho atque exhausta medentur.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.83 bnf4839.40 bnf8454.55 bnf9347.54 csg44.315

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik