Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXVIII. Solutioni ventris et dysenteriae compescendae
| 1 | tam varii casus mortalia saecla fatigant, |
| 2 | ut sint diversis obnoxia corpora morbis. |
| 3 | Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alvi: |
| 4 | frenatur, mixto cum fervet brassica vino |
| 5 | aut cerasi victum longo iam tempore pomum. |
| 6 | Sucus Aminei cum pane medetur Iacchi |
| 7 | vel bene permixtum calida potatur acetum: |
| 8 | vile quidem facili factu, tamen utile potu. |
| 9 | Si laedent medica data purgatoria dextra, |
| 10 | adiecto piperis medicatur pulvere calda. |
| 11 | Sin autem longo decurrent intima fluxu |
| 12 | atque immane malum multo iam tempore gliscet, |
| 13 | torridus ex vino cortex potabitur ovi. |
| 14 | Ramentum nivei credunt prodesse elephanti. |
| 15 | Arbore Pyramea cortex derepta coquetur |
| 16 | axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo |
| 17 | inmensum poterit potu retinere fluorem. |
| 18 | Numinis aut iussu cedrini mastice misces |
| 19 | mollitamque picem et rasum de navibus unguen: |
| 20 | languida quo fidens medicamine membra fovebis. |
| 21 | Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat, |
| 22 | castaneas coxisse nuces et sorba vetusta |
| 23 | atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta: |
| 24 | potio quae fluidam consumpta morabitur alvum. |