Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXVII. Ventri molliendo
| 1 | saepe cibi specie, vitio vel corporis ipso |
| 2 | potibus aut duris restricta morabitur alvus. |
| 3 | Vincetur talis mora gramine Mercuriali, |
| 4 | cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus. |
| 5 | Prunaque conveniunt, quae mittit clara Damascus. |
| 6 | Multos praeterea medici componere sucos |
| 7 | adsuerunt; pretiosa tamen cum veneris emptum, |
| 8 | falleris frustraque immensa nomismata fundes. |
| 9 | Quin age et in tenui certam cognosce salutem. |
| 10 | Aut igitur tectum lana supponis alumen |
| 11 | aut edis in patinis tenerae decocta sabuci |
| 12 | vel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis. |
| 13 | Crede tamen potum meliorem lactis equini: |
| 14 | dicitur hic dulces asinae praevincere sucos. |
| 15 | Silvestris fici lacrimam prodesse loquuntur. |
| 16 | Quodque ratis melius verbis dicemus Horati: |
| 17 | 'mitulus et viles pellunt obstantia conchae'. |
| 18 | Sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci: |
| 19 | purior hinc gustus noxa sine moverit alvum. |
| 20 | Saepe thalassomeli adiecto cumulavimus imbri: |
| 21 | haec purgant, parili fuerint si pondere mixta. |