monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15 > 11 > b > 42 > 21 > 27 > 17 > 57 > 62 > 25
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXIV. Lumbis et renibus sanandis <<<     >>> XXVI. Hydropi depellendae

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXV. Ventris dolori mitigando

1 si dolor insanus tota desaevit in alvo,
2 heminis tribus in lympha<e> validam coque rutam
3 atque apium, donec duplex pars desit aquarum:
4 potus erit medicus non detractante palato.
5 Praeterea nivei sterilis testa uritur ovi;
6 quae postquam in taetram fuerit conversa favillam,
7 ex calidis potatur aquis et pota medetur.
8 Nec non iungenda est utero nova virga myricae:
9 inlaesa haec ferro terraque intacta geratur.
10 Aut medio ventris prodest aspargere terram,
11 quam signaverunt vestigia pressa rotarum.
12 Proderit et pulvis facili sub cardine raptus.
13 Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum
14 conveniet, quod iam nobis documenta probarunt.
15 Menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.
16 Coeliacos autem recreabis pane salubri,
17 quem madido farre efficies ac mollibus ovis,
18 quorum testa fero prius evanescat aceto.
19 Refert et teretes bulbos mollire terendo
20 cumque his Lenaei durum potare fluentum.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.77 bnf4839.37 bnf8454.52 bnf9347.53 csg44.313

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik