monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19 > 11 > 38 > 28 > 59 > 43 > 27 > 55 > 17 > 23 > 25 > 22 > 6 > 16 > 9 > 14 > 49 > 12 > 7 > 31 > 34 > 13 > 63 > 26 > 60 > 46 > 24
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXIII. Praecordiis sanandis <<<     >>> XXV. Ventris dolori mitigando

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXIV. Lumbis et renibus sanandis

1 cum saevit penitus haerens iniuria lumbis,
2 igne lapis candens datur exultantibus undis:
3 hoc poteris potu tristem superare dolorem.
4 Aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum
5 sucida lana rapit contacta calentibus isdem:
6 proderit hanc aegris crebro perducere membris.
7 Aut caput asparagi cum vino sume vetusto
8 seu mavis adpone: modus conducit uterque.
9 Aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur.
10 Saepe chelidoniam cum suco Palladis addes
11 farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.
12 Fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:
13 pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.
14 Aut tres ex vino cocleas fervescere coges
15 cumque suis domibus franges; piperis quoque grana
16 ter quina adicies potuque iuvaberis illo.
17 Furfur item parca fuerit cum fervidus unda,
18 post oleo madidus saccis immittitur aptis,
19 quos vix passuris urentes addito membris.
20 Prodest cervinae violens natura medullae.
21 Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;
22 aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis
23 contere tumque simul cum mastice confer anethum
24 quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:
25 his continge locum: deus haec mihi certa probavit.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.77 bnf4839.37 bnf8454.52 bnf9347.53 csg44.313

Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXIII. Praecordiis sanandis <<<     >>> XXV. Ventris dolori mitigando
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19 > 11 > 38 > 28 > 59 > 43 > 27 > 55 > 17 > 23 > 25 > 22 > 6 > 16 > 9 > 14 > 49 > 12 > 7 > 31 > 34 > 13 > 63 > 26 > 60 > 46 > 24