monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15 > 11 > b > 42 > 21 > 27 > 17 > 57 > 62 > 25 > 23
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XXII. Spleni curando <<<     >>> XXIV. Lumbis et renibus sanandis

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXIII. Praecordiis sanandis

1 languida si duro turgent praecordia morbo,
2 miscetur mulsae farris sextarius undae
3 nec non et lini tunsum siliquaeque legumen:
4 haec decocta simul nondumque tepentia nectes.
5 Aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris
6 cocta lines, durum ut possis mollire tumorem.
7 Ocima praeterea bulbive linuntur amari.
8 Proderit et lymphis corpus mersare marinis.
9 Quin etiam catulum lactantem adponere membris
10 convenit: omne malum transcurrere fertur in illum;
11 cui tamen extincto munus debetur humandi.
12 Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur
13 et iunctus vitium ducit de coniuge coniux.
14 Quod superest styraci iunges ramenta carinae
15 quodque decem ex rebus confit simul atque vocatur,
16 masticis addentur fractae iam mollia farra:
17 talibus auxiliis praecordia fota resident.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.76 bnf4839.37 bnf8454.52 bnf9347.53 csg44.313

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik