monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XX. Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae <<<     >>> XXII. Spleni curando

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XXI. Iecoris et lateris vitiis medendis

1 si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus,
2 protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est,
3 sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit,
4 vulturiive iecur vel ius perdicis apricae.
5 Praeterea simili dragma pix dura piperque
6 franguntur; sic in mollito pulvere iuncta
7 egelidis miscentur aquis recreantque bibentem.
8 Absinthi quoque decocti potabitur humor.
9 Si latus immeritum morbo temptatur acuto,
10 accensum tingues lapidem stridentibus undis,
11 hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una
12 cum vino capis: hoc praesens medicamen habetur.
13 Quid referam multis conposta Philonia rebus,
14 quid loquar antidotus varias? Dis ista requirat,
15 at nos pauperibus praecepta dicamus amica.
16 Nec non et iecoris quaeretur fibra lupini
17 iungeturque simul costum foliumque piperque;
18 diluta quae duro dantur potanda Lyaeo.
19 Est et vis morbi, quod 'telum' commemoratur,
20 cum subito dolor insanus furit incitus ictu:
21 Persicus huic potum e nucleo dabit interiore;
22 quae mihi cura satis casu monstrante probata est.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.74 bnf4839.36 bnf8454.51 bnf9347.52 csg44.312

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik