monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XVIII. Felli vomitu et pthisi <<<     >>> XX. Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XIX. Mammis sanandis vel stringendis

1 ubera fecundo valde lactentia suco
2 saepe sibi noxae nimium manando fuerunt:
3 faece igitur valida saevi reprimentur aceti.
4 Post partum tumidas iniuste adsurgere mammas
5 interdum aspicies: harum mala commemoratur
6 murinum fimus ex pluvio sedare liquore.
7 Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus,
8 lumbricis terrae turgentes ungue corymbos.
9 Si castigatas studium est praestare papillas,
10 ex hedera sertis ambas redimire memento,
11 protinus et raptas fumis mandare coronas;
12 anseris aut sevum pariter cum lacte tepenti
13 aut ovum inlinito, tulerit quod garrula perdix.
14 Praeterea pluvio decocta papavera rore
15 haerescant, multis post absolvenda diebus.
16 Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona,
17 ubera cum taetris laniata doloribus horrent?
18 Navis ramentum et quae nomine prasion herba est
19 et quae vulgari sermone insana vocatur
20 (Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua)
21 nec non et calami radix lapathique legumen
22 mixta dabunt miras (experto crede) medelas.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.72 bnf4839.35 bnf8454.50 bnf9347.52 csg44.311

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik