Serenus Sammonicus, Medicinalis, XVIII. Felli vomitu et pthisi
| 1 | lutea si crescent et cunctis noxia fella, |
| 2 | alia parva novem, piperis tot permole grana, |
| 3 | quae cyatho diluta gari mandesque bibesque: |
| 4 | haec iterum septena capis, post denique quina. |
| 5 | Praeterea caules, si frondet passa, sabuci |
| 6 | decoctos sale permisces ac spargis olivo: |
| 7 | tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas. |
| 8 | Prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto |
| 9 | dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti. |
| 10 | Et niveus prodest ex ubere sucus asellae, |
| 11 | si tepido vinum infundas ac mella piperque. |
| 12 | At vomitum radix narcissi pota movebit. |
| 13 | Si vero pthisis annoso sedet improba morbo, |
| 14 | intritas vino cocleas hausisse iuvabit. |
| 15 | Proderit et veteris sevi pila sumpta suilli, |
| 16 | quo scapulas quoque perducit medicina salubris. |