Serenus Sammonicus, Medicinalis, XVII. Stomacho et digestioni
| 1 | qui stomachum regem totius corporis esse |
| 2 | contendunt, vera niti ratione videntur. |
| 3 | Huius enim validus firmat tenor omnia membra |
| 4 | aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore. |
| 5 | Quin etiam, nisi cura iuvat, vitiare cerebrum |
| 6 | fertur et integros illinc avertere sensus. |
| 7 | Lactucae semen nigrae, quod lignea pila |
| 8 | triverit, admixto ieiunus sumito melle; |
| 9 | sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno. |
| 10 | Aut tritum semen raphani mulsumque iuvabit; |
| 11 | sive duae partes apsinthi ac tertia rutae |
| 12 | decoctis potantur aquis siliquaeque madentes, |
| 13 | semina vel marathri fetae cum lacte capellae; |
| 14 | puleium quoque decoctum curabit amice. |
| 15 | Et potu et fotu stomacho conducit acetum. |
| 16 | Seu cocleas undis calefactas ac prope victas |
| 17 | suppositis torre prunis vinoque garoque |
| 18 | perfusas cape: sed prodest magis esse marinas. |
| 19 | At male digestis si crapula saeviet escis, |
| 20 | ex pipere et calida florem de rore marino |
| 21 | ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum, |
| 22 | quae coctis iunges epulis ac rapta vorabis. |
| 23 | Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. |
| 24 | Ventriculus mergi tactus sale theriacusque |
| 25 | tosto pane super, piperis quoque pulvere multo |
| 26 | miscetur: capies divinum munus in istis. |
| 27 | Proderit hoc stomacho, victas et concoquet escas: |
| 28 | grana peregrini piperis diffindito quinque, |
| 29 | nicolao molli quae mane inserta capesses. |