monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XIV. Dentium vitio et oris fetori medendo <<<     >>> XVI. Tussi et choleribus medendis

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XV. Uvae faucibus collo et quae mollienda sunt medendis

1 aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri
2 vis subiit vel cum ventis agitabilis aer
3 vertitur atque ipsas flatus gravis inficit undas
4 vel rabidus clamor, fracto cum forte sonore
5 plenum radit iter. Sic est Hortensius olim
6 absumptus; causis etenim confectus agendis
7 obticuit cum vox domino vivente periret
8 et nondum extincti moreretur lingua diserti.
9 Ergo omni studio quaeres inhibere dolorem.
10 Simplicibus lymphis confunditur aerium mel,
11 additur excussus nivea similagine furfur:
12 decocta haec clauso simul exercentur in ore.
13 Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest
14 ursino et tauri sevo cerisque remissis,
15 omnia quae geminis aequabis lancibus ante.
16 Disce etiam miram ex humili medicamine curam.
17 Attiaco melli iunges agreste papaver
18 decoctumque simul mandes mansumque vorabis.
19 Crinitae porri radices quinque coquantur,
20 hinc aqua non fervens volvatur fauce sonora
21 nec tamen in stomachum descendat gutta patentem.
22 Si vero adflictam languor deiecerit uvam,
23 tunc horas aliquot pronus recubare memento;
24 aut illam pulvis tosti relevabit anethi
25 aut cinis ex coclea vel torrida brassica flammis.
26 Angina vero mixtum sale poscit acetum,
27 quod refert clauso versatum agitare palato.
28 At si cervices durataque colla rigebunt,
29 (mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples:
30 hinc longum per iter nervos medicina sequetur;
31 anseris aut pingui torpentia colla fovebis.
32 Inditur et valido multum lens cocta in aceto
33 aut caprae fimus ex bulbo aut cervina medulla:
34 hoc etiam inmotos flectes medicamine nervos.
35 Quos autem vocitant tolles, attingere dextra
36 debebis, qua gryllus erit pressante peremptus.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.69 bnf4839.33 bnf8454.46 bnf9347.51 csg44.310

Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, XIV. Dentium vitio et oris fetori medendo <<<     >>> XVI. Tussi et choleribus medendis
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik