Serenus Sammonicus, Medicinalis, XIV. Dentium vitio et oris fetori medendo
| 1 | haud facile est acrem dentis tolerare laborem: |
| 2 | quo magis est aequum medicam pernoscere curam. |
| 3 | Cum Baccho violas incoxeris, ore teneto. |
| 4 | Mansus item prodest sucis oleaster acerbis: |
| 5 | hinc oscedo fugit, linguae quoque vulnera cedunt. |
| 6 | Cum vino piper et nitro tepidum inde dolenti. |
| 7 | Saepe chelidoniae suco vel lacte capellae |
| 8 | sanescunt dentes aut tauri felle iuvantur. |
| 9 | Aut acidi latices clauso volvuntur in ore. |
| 10 | Manditur apta rubus gingivis et bona labris. |
| 11 | Lentiscus myrtusque emendant oris odorem. |
| 12 | Quod vero assumpsit nomen de dente fricando, |
| 13 | cervino ex cornu cinis est, aut ungula porcae |
| 14 | torrida, vel cinis ex ovis, sed non sine vino, |
| 15 | muricis aut tosti vel bulbi extincta favilla. |
| 16 | Ambitiosa putas? Sunt ista salubria cunctis. |
| 17 | Exesos autem dentes si forte quereris, |
| 18 | ure fimum muris, patulis et hiatibus adde; |
| 19 | vel cinerem dentis cervini extinguere aceto |
| 20 | convenit atque cavis immittere partibus apte. |
| 21 | Prodest et pulvis lumbrici corpore tosto. |
| 22 | Ora ambusta cibo sanabis lacte canino. |
| 23 | Saepe etiam gelida gingivas collue lympha, |
| 24 | dentibus ut firmum possis servare vigorem. |
| 25 | Si vero infandum proserpit ad intima vulnus, |
| 26 | permisceto salem parili cum pondere turis: |
| 27 | hinc tractato locum: miram experiere medelam. |
| 28 | Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ovinis: |
| 29 | haec siccata dabit molles et fracta farinas, |
| 30 | huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus. |