Serenus Sammonicus, Medicinalis, XIII. Oculorum dolori mitigando
| 1 | summa boni est alacres homini contingere visus, |
| 2 | quos quasi custodes defensoresque pericli |
| 3 | prospiciens summa natura locavit in arce, |
| 4 | sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus |
| 5 | atque supercilio pavidi tegerentur opaco. |
| 6 | Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit, |
| 7 | lana madens oleo noctu conectitur apte |
| 8 | viventisve nepae lumen gestatur amicum. |
| 9 | Ex folio caulis cineres confractaque tura |
| 10 | et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae |
| 11 | desuper induces atque una nocte probabis. |
| 12 | Hyblaei mellis sucus cum felle caprino |
| 13 | subveniunt oculis dira caligine pressis. |
| 14 | Vettonicae mansus siccabit lumina sucus. |
| 15 | Si tenebras oculis obducit pigra senectus, |
| 16 | expressae marathro guttae cum melle liquenti |
| 17 | detergere malum poterunt vel vulturis atri |
| 18 | fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta: |
| 19 | haec etiam annosis poterunt succurrere morbis. |
| 20 | Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha |
| 21 | exacuit puros dempta caligine visus. |
| 22 | Sive columbarum fimus <ad>miscetur aceto |
| 23 | seu fel perdicis parili cum pondere mellis. |
| 24 | Vina chelidoniae simili ratione iugantur |
| 25 | efficiuntque suo praeclaros unguine visus, |
| 26 | aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt. |
| 27 | Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit, |
| 28 | hic calor infuso mitescit lacte canino. |
| 29 | Si tumor insolitus typho se tollet inani, |
| 30 | turgentes oculos vili circumline caeno. |
| 31 | Anguibus ereptos adipes aerugine misce: |
| 32 | hi poterunt ruptas oculorum iungere partes. |
| 33 | Si vero horrendum ducent glaucomata plumbum, |
| 34 | spiritus alterius prodest, qui grana cumini |
| 35 | pallentis mandens visus exalat in ipsos. |