Serenus Sammonicus, Medicinalis, XII. Aurium vitiis succurrendis
| 1 | cum saevus teneras dolor alte sauciat aures, |
| 2 | fraxinea in flammis fundit quem talea sucum |
| 3 | instilla sive obscaenos ex virgine rores |
| 4 | aut sucum, ex folio dederit quem populus alba. |
| 5 | Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum |
| 6 | adiunctoque nitro procedit cura salubris. |
| 7 | Mentastri liquor expressus conducere fertur. |
| 8 | Infectum violis oleum bene consulit auri. |
| 9 | Annosa rubros si legeris arbore vermes, |
| 10 | ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti. |
| 11 | Si vero obstrusa sensus morietur in aure, |
| 12 | lumbricos terrae sevumque ex ansere rauco |
| 13 | excoque: vel veterem poteris dissolvere morbum. |
| 14 | Fella bovis surdis etiam prodesse loquuntur, |
| 15 | si iungas olidae grave quod minxere capellae. |
| 16 | Si vero incautas animal penetraverit aures, |
| 17 | proderit admixto pavidi fel muris aceto. |
| 18 | At si lympha nocens pervaserit, anseris aptus |
| 19 | immittetur adeps caeparum non sine suco, |
| 20 | qui gravis est oculis, sensum tamen auribus auget. |
| 21 | Vis et Phoebigenae divinam discere curam? |
| 22 | Si qua vel annosis confecta doloribus auris |
| 23 | plectitur, hoc uno medicamine cuncta vigebit. |
| 24 | Alia tu septem numero septemque lupinos |
| 25 | cervinam dabis in testam, tum Delphica frondis |
| 26 | addatur, mixto totum fervescat aceto: |
| 27 | doctus eris tepidos illinc immittere rores. |