monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18 > 7 > 30 > IDYLLIUM XX. Musarum inventa et munera. > 2 > 21 > B > 2 > 15 > 11
Serenus Sammonicus, Liber Medicinalis, X. Elephantiasi propellendae <<<     >>> XII. Aurium vitiis succurrendis

Serenus Sammonicus, Medicinalis, XI. Cutis et faciei vitiis propellendis

1 invida si maculat faciem lentigo decoram
2 nec prodesse valent naturae dona benignae,
3 erucam atque acidum laticem simul inline malis;
4 proderit et bulbus mellis dulcedine victus,
5 crudave dulcacido miscebis rapa liquori,
6 sanguine vel leporis morbus delebitur oris.
7 Frons salicis cum flore suo contrita medetur.
8 Saepiolae cineres ex ossibus omnia levant.
9 Cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo:
10 omne malum propere maculoso ex ore fugabis.
11 Horrebit si livor atrox aut nigra cicatrix,
12 attrito sapone genas purgare memento.
13 Rugarum sulcos lentisci mastice tendes.
14 Si vero vitium est quod ducit ad impete nomen,
15 hoc matutina poteris cohibere saliva
16 seu folio platani, quod mansum mane vorabis.
17 Foeda fluunt curvi quae purgamenta cameli
18 urentur cineremque dabunt, iungentur aceto
19 mascula tura simul, divinaque cura valebit.
Serenus Sammonicus HOME

bnf2772.64 bnf4839.31 bnf8454.45 bnf9347.51 csg44.308

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik