Serenus Sammonicus, Medicinalis, VI. Prurigini, papulis et scabie arcendis
| 1 | inlotus sudor vel copia nobilis escae |
| 2 | saepe gravi scabie correptis asperat artus. |
| 3 | Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis, |
| 4 | quod facit ex asino saccatus corporis umor; |
| 5 | nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit; |
| 6 | stercoris ex porco cinerem confundito lymphis, |
| 7 | sic pavidum corpus dextra parcente foveto; |
| 8 | proderit ex oleo pulvis, quem congerit alte |
| 9 | dulcibus ex latebris patiens formica laborum: |
| 10 | convenit hinc tepido lita tradere corpora soli. |
| 11 | Ferventes papulas papiro curato liquenti, |
| 12 | aut acido Baccho miscebis farra lupini |
| 13 | atque hinc in calido percurres membra lavacro. |
| 14 | Pruritus autem salsos levat umor aceti |
| 15 | sive maris rabidi sudor cocleaeque minutae, |
| 16 | quarum contactu perimetur acerba libido. |