Serenus Sammonicus, Medicinalis, V. Ad pthiriasin arcendam
| 1 | noxia corporibus quaedam de corpore nostro |
| 2 | progenuit natura volens abrumpere somnos, |
| 3 | sensibus et monitis vigiles intendere curas. |
| 4 | Sed quis non paveat Pherecydis fata tragoedi, |
| 5 | qui nimio sudore fluens animalia taetra |
| 6 | eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt. |
| 7 | Sylla quoque infelix tali languore peresus |
| 8 | corruit et foedo se vidit ab agmine vinci. |
| 9 | Saepius ergo decet mordax haurire sinapi, |
| 10 | vel nitro ac sale permixtis acidoque liquore |
| 11 | laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus, |
| 12 | aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri, |
| 13 | quin etiam furfur mixto medicatur aceto. |
| 14 | Vnda maris lendes capiti deducet iniquas |
| 15 | et quicquid crebri defendit silva capilli. |