monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 8, Casus II <<<     >>> Casus IV

Seneca Maior, Controversiae, 8, Casus III

0 Infamis in nurum: Duorum iuvenum pater uni uxorem dedit. quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reversus abduxit ancillam uxoris et torsit; illa in tormentis periit, maritus incerto, quid quaesierit, se suspendit. Imperat alteri filio pater, ut eandem ducat; nolentem abdicat.1 'Duc' inquit 'fratris uxorem'; si hoc fieri potest, adulterum frater invenit. Haec est mihi causa abdicationis, quae fratri mortis fuit. 'Duc' inquit 'fratris uxorem'; temptari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis, ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, viro mortis. Legi iam uxorem, quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari velit, quae, si viro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum.2 Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est noluit vivere. Impulsu tuo frater torsit ancillam et, quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiavit.
Seneca Maior HOME