monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7
Seneca Maior, Controversiae, 3, Casus VI <<< >>> Casus VIII
Seneca Maior, Controversiae, 3, Casus VII
0 Venenum furenti filio datum: Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis.1 Non mirum est, quare vivat quae filium perdidit; vivit qui occidit.2 Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore; non tunc perdidisti filium sed tunc extulisti.3 Extra. ALFIUS FLAVUS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. hunc CESTIUS, quasi corrupte dixisset, obiurgans 'apparet' inquit 'te poetas studiose legere: iste sensus eius est, qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis implevit. ' Ovidius enim (in) libris metamorphoseon dicit (8,877-8,888): ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
Seneca Maior HOME