monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 >
>>> Seneca Maior, Controversiae, 3, Casus I

Seneca Maior, Controversiae, 3, Praefatio

0 Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem1 Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentes famae suae, cum declamarent; in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant, desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a SEVERO CASSIO quaerere, quid esset, cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.2 In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat valens, culta, vigentibus plena sententiis. nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse: nulla pars erat, quae non sua virtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret; omnia intenta, aliquid petentia. nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. verum est, quod de illo dixit Gallio noster: 'cum diceret, rerum potiebatur; adeo omnes imperata faciebant: cum ille voluerat, irascebantur, (flebant, miserebantur). nemo non illo dicente timebat, ne desineret.3 Non est, quod illum ex his quae edidlit aestimetis; sunt quidem et haec, quibus eloquentia eius (agnoscatur, tamen auditus) longe maior erat quam lectus. non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere, quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. primum, tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suavitas valentissimae vocis (quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida), pronuntiatio quae histrionem posset producere, (nec) tamen quae histrionis posset videri.4 nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas, quae deerat vitae, actioni super(er)at: quamdiu citra locos se continebat, censoria oratio erat. Deinde, ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his, quae inveniebat, quam in his, quae attulerat. iam vero iratus commodius dicebat, et ideo diligentisse cavebant homines, ne dicentem interpellarent.5 uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat(ur). [id] numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam: uno die privatas plures (quam duas) non agebat et ita, ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. nec tamen scio, quem reum illi defendere nisi se contigerit; adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.6 sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat, in quo nudae res ponuntur; ex maxima parte perscribebatur actio. illa quoque, quae salse dici poterant, adnotabantur. sed cum procedore nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari, sed magis illum suspiceres, quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.7 Omnia ergo habebat, quae illum, ut bene declamaret, instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed electam; genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum; non lentas nec vacuas explicationes sed plus sensuum quam verborum habentes; diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se, cum declamaret, sed infra multos erat; itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.8 sed quaerenti mihi, quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: 'quod in me miraris, paene omnibus evenit. magna quoque ingenia, a quibus multum abesse me scio, quando plus quam in uno eminuerunt opere? ' Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii (in) oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi viri Platonis oratio, quae est pro Socrate scripta, nec patrono nec reo digna est.9 hoc non ingeniis tantum sed corporibus videmus accidere, quorum vires non ad omnia, quae viribus efficiuntur, aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praevalet; ille quidquid apprehendit non remittit sed in proclive nitentibus vehiculis moraturas manus inicit. ad animalia venio: alii ad aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.10; cum velocitas pedum non concedatur tantum sed obiciatur, lentiores mantis sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thraecibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva componi cupiunt, quomodo alii timent. in ipsa oratione quamvis una materia sit, tamen ille, qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes revertimur; media tantum quibus necesse est audiunt.11 miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere, aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controversias dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et litteratus est et haberetur disertus, si a praelocutione dimitteret; declamat tam male, ut videar belle optasse, cum dixi: numquam surgas. magna et varia res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit, ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est.12 ego tamen et propriam causam videor posse reddere: adsuevi non auditorem spectare sed iudicem; adsuevi non mihi respondere sed adversario; non minus devito supervacua dicere quam contraria. in scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime Censorinus aiebat de his, qui honores in municipiis ambitiose peterent, videor mihi in somnis laborare.13 deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare. hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam, et ille ideo primum in foro verba fracturus tiro dictus est. agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabunt(ur). velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt; vix se inveniunt. adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. non est, quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes.14 quid, si velis gubernatorem in piscina aestimare? diligentius me tibi excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene videri (dicere) quam Cestium aut Latronem.15 utrum ergo putas hoc dicentium vitium esse an audientium? non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant. pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium suum praeferunt, (sed etiam Ciceroni praeferrent,) nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt, praeferunt; huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas, quibus Cestius rescripsit.16 memini me intrare scholam eius, cum recitaturus esset in Milonem. Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: 'si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio. ' non continui bilem et exclamavi: 'si cloaca esses, maxima esses! ' risus omnium ingens: scholastici intueri me, quis essem, qui tam crassas cervices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non invenit sed negavit se executurum, nisi exissem de domo. ego negavi me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem.17 deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem voco et, cum quantum volebam iocorum conviciorumque effudissem, postulavi, ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut advocationem peteret. deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulavi. iam apud praetorem urbanum curatorem ei petebam. intervenientibus amicis, qui ad hoc spectaculum concurrerant, et rogantibus dixi 'molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se; nec hoc ut faceret vel ioco vel serio effici potuit.'18 'Hanc' inquit 'tibi fabellam rettuli, ut scires in declamationibus non tantum aliud genus (rerum, sed aliud genus) hominum esse. si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus est sed sensu minore. itaque vix iam optineri solet, ut declamem; illud optineri non potest, ut velim aliis quam familiarissimis audientibus. ' et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant, in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. compositio aspera et quae vitaret conclusionem, sententiae vivae. iniquom tamen erit ex his eum aestimari, quae statim subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.
Seneca Maior HOME



>>> Seneca Maior, Controversiae, 3, Casus I
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 >