monumenta.ch > Seneca > 2c > 3c > 2 > 2
Seneca, de Otio, I <<<     >>> III

Seneca, de Otio, Caput II

1 Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum; nam ne ipsi quidem a suis desciverunt, et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer sed exempla. Hoc quod dico in duas dividam partes: primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto;2 deinde, ut possit hoc aliquis emeritis stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animos referre, virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
Seneca HOME

bnf15086.239