monumenta.ch > Seneca > 2 > 21 > 33 > 41
Seneca, de Ira, 3, XL <<<     >>> XLII

Seneca, de Ira, 3, Caput XLI

1 Pacem demus animo quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus; sequatur vel mala, dum bene merentis. 2 'At vulgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur.' Primo forsitan aspectu; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque. 3 Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes. Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis cum ex ira in odium occalluit.
Seneca HOME

bnf15086.190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik