monumenta.ch > Seneca > 16 > 34
Seneca, de Ira, 3, XXXIII <<<     >>> XXXV

Seneca, de Ira, 3, Caput XXXIV

1 Cedo nunc, persequere cetera, cibos potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honorificos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus: crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus qualiaque pueros in rixam et iurgium concitant. 2 Nihil ex iis quae tam tristes agimus serium est, nihil magnum: inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis. Auferre hic mihi hereditatem voluit; hic me diu in spem supremam captato criminatus est; hic scortum meum concupivit: quod vinculum amoris esse debebat seditionis atque odi causa est, idem velle. 3 Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem conlidit: ista quae adpetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem adfectantibus pugnas et iurgia excitant.
Seneca HOME

bnf15086.187

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik