monumenta.ch > Seneca > 10 > 22 > 16 > 34 > 32
Seneca, de Ira, 3, XXXI <<<     >>> XXXIII

Seneca, de Ira, 3, Caput XXXII

1 Aliud in alio nos deterreat: quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus! Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere? non peribit potestas ista, si differetur. 2 Sine id tempus veniat quo ipsi iubeamus: nunc ex imperio irae loquemur; cum illa abierit, tunc videbimus quanto ista lis aestimanda sit. In hoc enim praecipue fallimur: ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis carcere fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus. 3 'Quomodo' inquis 'nos iubes intueri quam omnia per quae laedi videamur exigua misera puerilia sint!' Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec propter quae litigamus discurrimus anhelamus videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
Seneca HOME

bnf15086.187