monumenta.ch > Seneca > 42 > 17 > 25 > 23 > 14 > 12 > 31
Seneca, de Ira, 3, XXX <<< >>> XXXII
Seneca, de Ira, 3, Caput XXXI
1 Nulli ad aliena respicienti sua placent: inde dis quoque irascimur quod aliquis nos antecedat, obliti quantum hominum retro sit et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiae. Tanta tamen inportunitas hominum est ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse. 2 'Dedit mihi praeturam, sed consulatum speraveram; dedit duodecim fasces, sed non fecit ordinarium consulem; a me numerari voluit annum, sed deest mihi ad sacerdotium; cooptatus in collegium sum, sed cur in unum? consummavit dignitatem meam, sed patrimonio nihil contulit; ea dedit mihi quae debebat alicui dare, de suo nihil protulit.' 3 Age potius gratias pro his quae accepisti; reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude: inter voluptates est superesse quod speres. Omnes vicisti: primum esse te in animo amici tui laetare. Multi te vincunt: considera quanto antecedas plures quam sequaris. Quod sit in te vitium maximum quaeris? falsas rationes conficis: data magno aestimas, accepta parvo.
Seneca HOME
bnf15086.187