monumenta.ch > Seneca > 26
Seneca, de Ira, 3, XXV <<< >>> XXVII
Seneca, de Ira, 3, Caput XXVI
1 'Non possum' inquis 'pati; grave est iniuriam sustinere.' Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre qui potest iram? Adice nunc quod id agis ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus? nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest quo quisque vitio fiat inprudens? inprudentia par in omnibus patrocinium est. 2 'Quid ergo?' inquis 'inpune illi erit?' Puta velle te, tamen non erit; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur. 3 Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet: nihil in uno iudicabis notabile aut foedum quod genti suae publicum est. Et ista quae rettuli unius regionis atque anguli consuetudo defendit: vide nunc quanto in iis iustior venia sit quae per totum genus humanum vulgata sunt. 4 Omnes inconsulti et inprovidi sumus, omnes incerti queruli ambitiosi -- quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo? -- omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus: mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio. 5 'Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum.' Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestimare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum: etiam si nihil mali fecisti, potes facere.
Seneca HOME
bnf15086.185