monumenta.ch > Seneca > 30 > 7 > 30 > 7
Seneca, de Ira, 3, VI <<<     >>> VIII

Seneca, de Ira, 3, Caput VII

1 Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias. Negotia expedita et habilia sequuntur actorem, ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt: ita fit ut frequenter inrita sit eius voluntas qui non quae facilia sunt adgreditur, sed vult facilia esse quae adgressus est. 2 Quotiens aliquid conaberis, te simul et ea quae paras quibusque pararis ipse metire; faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis: generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam. Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et inprobae, in vicinum spes exeat, nihil conemur quod mox adepti quoque successisse miremur.
Seneca HOME

bnf15086.177