monumenta.ch > Seneca > 3 > 8 > 8 > 5 > 32
Seneca, de Ira, 2, XXXI <<<     >>> XXXIII

Seneca, de Ira, 2, Caput XXXII

1 'At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere.' Minime; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio [et talio]. Non multum differt nisi ordine qui dolorem regerit: tantum excusatius peccat. 2 M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit inprudens; quis enim illi sciens faceret iniuriam? Postea satis facienti Cato,'non memini' inquit 'me percussum.' Melius putavit non agnoscere quam vindicare. 3 'Nihil' inquis 'illi post tantam petulantiam mali factum est?' Immo multum boni: coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere dum vindicant: ille magnus et nobilis qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
Seneca HOME

bnf15086.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik