monumenta.ch > Seneca > 2 > 3 > 81 > 7 > 4 > 5 > 8 > 9 > 2 > 1 > 2 > 6 > 2 > 2 > 1 > 12 > 3 > 3 > 2 > 2 > 3 > 3c > 3c > 3 > 35 > 7 > 4 > > 1 > 5 > 76 > 65 > 8 > 71 > 1 > 85 > 73 > c > > 45 > 97 > 1 > 33 > 9 > 77 > 99 > 89 > 80 > 32 > 3 > 3 > 48 > 86 > 72 > 40 > 64 > 52 > 96 > 44 > 87 > 84 > 29 > 30 > 83 > 82 > 92 > 7 > 1 > 43 > 7 > 74 > 68 > 37 > 91 > 34 > 4 > 79 > 95 > > 67 > 47 > 53 > 46 > 36 > 63 > 24 > 28 > 41 > 90 > 22 > 60 > 5 > 32 > 5 > 75 > 8 > 8 > 6 > 16 > 38 > 31 > 18 > 69 > 10 > 29 > 58 > 17 > 50 > 23 > 35 > 19 > 13 > 78 > 56 > 9 > 26 > 61 > 66 > 14 > 27 > 55 > 39 > 49 > 59 > 57 > 62 > 94 > 70 > 54 > 93 > 5 > 11 > 88 > 1 > 1 > 15 > 33 > 42 > 98 > 29
Seneca, de Ira, 2, XXVIII <<< >>> XXX
Seneca, de Ira, 2, Caput XXIX
1 Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat sed ut iudicet: graves habet impetus primos; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere: tota vincetur, dum partibus carpitur. 2 Ex iis quae nos offendunt alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis quae narrata sunt non debemus cito credere: multi mentiuntur ut decipiant, multi quia decepti sunt; alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam ut videatur doluisse factam; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit; est suspicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit. 3 De parvula summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit: amicum condemnas de praesentibus? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris? Iam enim, iam utrimque diceretur audisti? 4 Hic ipse qui ad te detulit desinet dicere, si probare debuerit: 'non est' inquit 'quod me protrahas; ego productus negabo; alioqui nihil umquam tibi dicam.' Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit: quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci?
Seneca HOME
bnf15086.159